- CHERUB
- CHERUBHebr. Gap desc: Hebrew est alata imago, similis iuveni, dici volunt ex sicut, et rebe, puer, adolescens. Chaldaice enim reba est crescere, adolescere. In Scriptura sancta vox legitut pro angelo, et specie angeli, qui, ut alatus iuvenis pingitur, ad significandum robur, et velocitatem in expediendis Dei iussis. Plurali numerô Cherubim dicuntut. De quibus Ioh. Drusius, Commentar. ad diffitiliora loca Exodi, c. 44. De Cherubis, inquit, quatuor opiniones sunt. Una est veterum Hebraeorum, qui scribunt, eos formam babuisse puerorum, aut iuvenum, quod ex etymo colligunt, argumentô admodum infirmô Cherubim, tanquam pueri et juvenes. Altera est Hifcani, et altorum quorundam, qui censent angelos fuilsse avium formam referentes, und eeis alae tribuantur. Tertia opimio est Iosephi, scribentis animalia fuisse alata, nemini mortalium unquam visa. Origen. l. 3. c. 6. Quarta est Abenezrae, qui scribit, generale nomen esse ad omnes formas. Hi a nullo conspiciebantur, nisi a solo sacerdote, cum intratet in Sanctum Sanctorum semel in anno. Nic. Lloydius. Arcam nempe obumbrabant, in intimo Sanctuarii recessu, quos bovis habuisse speciem, atque indeesse, quod Aaron et Ieroboam verum Deum vituli formâ coli voluerint, creditum nonnullis; eo quod uni ex quatuor animalibus, de quibus Ezech. c. 1. v. 7, 10. et Apocal. c. 4. v. 7. unô locô facies bovis, alterô facies Cherub, tribuatur. Sed de Aarone res palam falsa, cum, quôtempotempore fudit vitulum, Arca foederis nondum fuerit fabrieata. Hoc saltem certum, vitulorum pedes illis tribui, Ezech. c. 1. v. 7. illosque, licet vatias amimalium formas exhiberent, ad bovis tamen speciem accessisse propius. Et verbum cherab, unde Cherub ortum, arandi notionem apud Syrosobtinere, constat, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 41. et infra in voce Vitulus. Ad horum similitudinem Cherubim, in antiqq. Romanis Ceremonialibus, vocantur pretiosa quaedam ornamenta, quae Angelus Rocca, in aliqua gemma sculpta atque in pluviali Pontificio, pro pectorali, inserviisie, existimat. Car. vero et Dominicus Macri, in cacumine hastarum ea posita, et ad latus Pontificis equitantis, ultimô locô praeferri solita, neque alia, quam bina illa flabella esse aiunt, quae ad tegendum Pontificis caput deferri solebant, Seraphim quoque alias dicta. Mosci in processionibus fuis 4. Cherubim super hastas deferunt. Graeci vero in epigonatio illos depingunt: hic enim sacer habitus Euangelicae praedicationis et doctrinae Ecclesiasticae illis symbolum est, vide Macrum utrumque in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.